Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 20.118.8
lat seneca phi015 perseus lat2
Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus, quid sit bonum, varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit. Quidam ita finiunt: bonum est quod invitat animos, quod ad se vocat. Huic statim opponitur: quid, si invitat quidem, sed in perniciem? Scis, quam multa mala blanda sint. verum et veri simile inter se differunt; ita quod bonum est, vero iungitur; non est enim bonum nisi verum est. At quod invitat ad se et adlicefacit, veri simile est; subripit, sollicitat, adtrahit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable