LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 20.120.6

lat seneca phi015 perseus lat2

Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicavit regias opes posse contemnere. Idem medico Pyrrhi promittente venenum se regi daturum monuit Pyrrhum, caveret insidias. Eiusdem animi fuit auro non vinci, veneno non vincere. Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum. Vive, inquit, beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable