LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 20.124.14.p1

lat seneca phi015 perseus lat2

Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei; haec duo, quae rationalia, sunt, eandem naturam habent, illo diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius cura, hominis. Cetera tantum in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus abest ratio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable