Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 4.31.5
lat seneca phi015 perseus lat2
Generosos animos labor nutrit. Non est ergo, quod ex illo voto vetere parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes; et in totum iam per maxima acto viro turpe est etiamnunc deos fatigare. Quid votis opus est? Fac te ipse felicem. Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum; ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable