Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 4.33.10
lat seneca phi015 perseus lat2
Adice nunc quod isti, qui numquam tutelae suae fiunt, primum in ea re secuntur priores, in qua nemo non a priore descivit; deinde in ea re secuntur, quae adhuc quaeritur. Numquam autem invenietur si contenti fuerimus inventis. Praeterea qui alium sequitur, nihil invenit, immo nec quaerit.