Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 4.39.1
lat seneca phi015 perseus lat2
Commentarios, quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos ego vero conponam. Sed vide, ne plus profutura sit ratio ordinaria quam haec, quae nunc vulgo breviarium dicitur, olim cum latine loquerentur, summarium vocabatur. Illa res discenti magis necessaria est, haec scienti. Illa enim docet, haec admonet. Sed utriusque rei tibi copiam faciam. Tu a me non est quod illum aut illum exigas; qui notorem dat, ignotus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable