Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 4.40.4
lat seneca phi015 perseus lat2
Adice nunc, quod quae veritati operam dat oratio, inconposita esse debet et simplex. Haec popularis nihil habet veri; movere vult turbam et inconsultas aures inpetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur. Quomodo autem regere potest, quae regi non potest? Quid, quod haec oratio, quae sanandis mentibus adhibetur, descendere in nos debet? Remedia non prosunt, nisi inmorantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable