Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 5.42.6
lat seneca phi015 perseus lat2
Hoc itaque in his, quae adfectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi. Quaedam supervacua sunt, quaedam tanti non sunt. Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable