Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 5.44.6
lat seneca phi015 perseus lat2
Puta itaque te non equitem Romanum esse, sed libertinum; potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. Quomodo? inquis. Si mala bonaque non populo auctore distinxeris. Intuendum est non unde veniant, sed quo eant. Si quid est, quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure. Depravari enim in malum non potest. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable