LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 5.49.8

lat seneca phi015 perseus lat2

Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: Quod non perdidisti, habes. Cornua autem non perdidisti; cornua ergo habes aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata.

Provenance