LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 5.51.1

lat seneca phi015 perseus lat2

Quomodo quisque potest, mi Lucili! Tu istic habes Aetnam, editum illum ac nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia. Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable