LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 6.53.2

lat seneca phi015 perseus lat2

Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit. Nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litore exponeret. Aiebat illo aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable