Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 6.55.5
lat seneca phi015 perseus lat2
Ille sollicitus scit sibi vivere? Ille enim, quod est primum, scit vivere? Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini. Non continuo sibi vivit, qui nemini. Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable