Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 6.55.7
lat seneca phi015 perseus lat2
Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet; incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur. Has laudes eius ipse novi; esse illam totius anni credo. Occurrit enim favonio et illum adeo excipit, ut Bais neget. Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia, in quem otium suum pigrum iam et senile conferret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable