Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 6.57.6
lat seneca phi015 perseus lat2
Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem. Rursus ad primum conspectum redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussa. Illud deinde mecum loqui coepi, quam inepte quaedam magis aut minus timeremus, cum omnium idem finis esset. Quid enim interest, utrum supra aliquem vigilarium ruat an mons? Nihil invenies. Erunt tamen, qui hanc ruinam magis timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit; adeo non effectus, sed efficientia timor spectat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable