LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 6.58.16

lat seneca phi015 perseus lat2

Nunc ad id, quod tibi promisi, revertor, quomodo quaecumque sunt, in sex modos Plato partiatur. Primum illud quod est nec visu nec tactu nec ullo sensu conprenditur; cogitabile est. Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos non venit; sed specialis venit, ut Cicero et Cato. Animal non videtur; cogitatur. Videtur autem species eius, equus et canis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable