LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 6.58.25

lat seneca phi015 perseus lat2

Quid ista, inquis, mihi subtilitas proderit? Si me interrogas, nihil. Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit; sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint. Ex his quoque, si observaveris, sumes, quod possit fieri salutare.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable