LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 6.58.31

lat seneca phi015 perseus lat2

Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione. Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt. Non dubito, quin paratus sit et paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable