LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 7.64.8.p1

lat seneca phi015 perseus lat2

Sed etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc semper novum erit, usus et inventorum ab aliis scientia ac dispositio. Puta relicta nobis medicamenta, quibus sanarentur oculi; non opus est mihi alia quaerere, sed haec tamen morbis et temporibus aptanda sunt. Hoc asperitas oculorum conlevatur; hoc palpebrarum crassitudo tenuatur; hoc vis subita et umor avertitur; hoc acuetur visus; teras ista oportet et eligas tempus, adhibeas singulis modum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable