Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 8.72.5
lat seneca phi015 perseus lat2
Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat. Aliquo, inquam, incommodo addatur; maximum autem illud bonum est fixum. Ita dico: extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pusularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.