Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 8.73.1
lat seneca phi015 perseus lat2
Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur. Ex contrario enim nulli adversus illos gratiores sunt; nec inmerito. Nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable