Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 8.73.16
lat seneca phi015 perseus lat2
Miraris hominem ad deos ire? Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt; si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus. Vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable