Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 8.74.12.p2
lat seneca phi015 perseus lat2
Ab hoc discede iudicio; non pietas constabit, non fides. Multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis, quae mala vocantur; multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis.