Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 8.74.25
lat seneca phi015 perseus lat2
Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit; sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est. Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, si fons, ex quo Auxerat, salvus est? Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit adieetio adiectio amicorum sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem. Quamdiu virtus salva fuerit, non senties, quidquid abscesserit.