Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 9.76.25
lat seneca phi015 perseus lat2
Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona sunt, quorum nullus dis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc, quod si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est, dum versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt, quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clausas et obsessas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable