Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 9.76.29
lat seneca phi015 perseus lat2
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic: factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium; respondebit tibi: ista omnia extra opus meum sunt. Ego ipsum contemptor. Hoc esse honestum scio. Itaque quocumque ducit ac vocat, venio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable