LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 9.76.4

lat seneca phi015 perseus lat2

Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi. Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum. Illud quidem fartum est et ingenti studio, quis sit pythaules bonus, iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum. At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus; aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadenti contemnenda est ipse contemptus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable