Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 9.77.3
lat seneca phi015 perseus lat2
In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent; olim iam nec perit quicquam milli mihi nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum; nunc vero multo magis. Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus ingressi, quam peragere non est necesse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable