LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 9.79.5

lat seneca phi015 perseus lat2

Quid tibi do, ne Aetnam describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas? Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat. Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable