LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 9.80.1

lat seneca phi015 perseus lat2

Hodierno die non tantum meo beneficio milli mihi vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam impediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepuit subinde ostium, non adlevabitur velum; licebit tuto vadere, quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores? Facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere. Non servio illis, sed adsentior.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable