Passage
Seneca, De Brevitate Vitae 10.10.1
lat seneca dialogues stoa004 perseus lat2
Quod proposui si in partes velim et argumenta diducere, multa mihi occurrent, per quae probem brevissimam esse occupatorum vitam. Solebat dicere Fabianus, non ex his cathedraris philosophis, sed ex veris et antiquis: ' contra adfectus impetu, non suptilitate pugnandum, nec minutis vulneribus sed incursu avertendam aciem; non probam cavillationem esse, nam contundi debere, non vellicari.' Tamen ut illis error exprobretur suus, docendi, non tantum deplorandi sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable