LOGOI

Passage

Seneca, De Brevitate Vitae 10.2.2

lat seneca dialogues stoa004 perseus lat2

multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella detinuit; plerosque nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova consilia iactavit ; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem : " Exigua pars est vitae, qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable