LOGOI

Passage

Seneca, De Brevitate Vitae 10.20.5

lat seneca dialogues stoa004 perseus lat2

Interim dum rapiuntur et rapiunt, dum alter alterius quietem rumpit, dum mutuo miseri sunt, vita est sine fructu, sine voluptate, sine ullo profectu animi. Nemo in conspicuo mortem habet, nemo non procul spes intendit ; quidam vero disponunt etiam illa, quae ultra vitam sunt, magnas moles sepulcrorum et operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et ambitiosas exequias. At me hercules istorum funera, tamquam minimum vixerint, ad faces et cereos ducenda sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable