LOGOI

Passage

Seneca, De Brevitate Vitae 10.3.4

lat seneca dialogues stoa004 perseus lat2

Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis fragilitas vestra succurrit, non observatis, quantum iam temporis transierit ; velut ex pleno et abundanti perditis, cum interim fortasse ille ipse qui alicui vel homini vel rei donatur dies ultimus sit. Omnia tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales concupiscitis. Audies plerosque dicentes: " A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet." Et quem tandem longioris vitae praedem accipis ? Quis ista sicut disponis ire patietur ? Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri possit ? Quam serum est tune vivere incipere, cum desinendum est ! Quae tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia et inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt !

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable