Passage
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.10.1
lat seneca dialogues stoa006 perseus lat2
Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur. In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit. Quantulum enim est, quod in tutelam hominis necessarium sit ! Et cui deesse hoc potest ullam modo virtutem habenti ? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable