Passage
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.14.2
lat seneca dialogues stoa006 perseus lat2
Prior pars mihi leviter perstringenda est ; novi enim animum tuum nihil in suis praeter ipsos amantem. Viderint illae matres, quae potentiam liberorum muliebri impotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae eloquentiam commodando aliis fatigant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable