Passage
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.15.1
lat seneca dialogues stoa006 perseus lat2
Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur : " Ergo complexu fili carissimi careo ; non conspectu eius, non sermone possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui ? Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram ? Ubi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram ? Ubi ille occursus ? Ubi matre visa semper puerilis hilaritas ?