Passage
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.17.1
lat seneca dialogues stoa006 perseus lat2
Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex dolore nascitur ; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ; per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus ; at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere ; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable