LOGOI

Passage

Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.7.9

lat seneca dialogues stoa006 perseus lat2

Transierunt deinde Ligures in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus apparet; eadem enim tegmenta capitum idemque genus calciamenti quod Cantabris est, et verba quaedam ; nam totus sermo conversatione Graecorum Ligurumque a patrio descivit. Deductae deinde sunt duae civium Romanorum coloniae, altera a Mario, altera a Sulla ; totiens huius aridi et spinosi saxi mutatus est populus !

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable