Passage
Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.16.3
lat seneca dialogues stoa007 perseus lat2
Quod si tibi vis exempla referri feminarum, quae suos fortiter desideraverint, non ostiatim quaeram ; ex una tibi familia duas Cor- nelias dabo : primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit. Et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit ; Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus : " Numquam," inquit, " non felicem me dicam, quae Gracchos peperi." Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable