Passage
Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.16.6
lat seneca dialogues stoa007 perseus lat2
iniquior fortuna fuit, quod non tantum eripuit filios, sed elegit. Numquam tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore di- videre ; duas tibi reliquit filias et harum nepotes. Et ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto abstulit ; habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris ! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable