LOGOI

Passage

Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.20.4

lat seneca dialogues stoa007 perseus lat2

Cogita quantum boni opportuna mors habeat., quam multis diutius vixisse nocuerit. Si Gnaeum Pompeium, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat. At nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit. Vidit legiones in conspectu suo caesas et ex illo proelio, in quo prima acies senatus fuit,—quam infelices reliquiae sunt !—ipsum imperatorem superfuisse ; vidit Aegyptium carnificem et sacrosanctum victoribus corpus satelliti praestitit, etiam si incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus : quid enim erat turpius quam Pompeium vivere beneficio regis ?

Provenance