Passage
Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.22.2
lat seneca dialogues stoa007 perseus lat2
Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos con- servatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad se- nectutem inlaesum perferret formae decus ? Cogita animi mille labes ; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt ; aut sera eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque pro- cubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.