Passage
Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.13.2
lat seneca dialogues stoa008 perseus lat2
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos ; quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit : qualem volet esse, existimet causam meam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable