Passage
Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.16.4
lat seneca dialogues stoa008 perseus lat2
Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum in- tactumque sit fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera ducere, ex quibus erat deos petitura. Nemo itaque miretur aliquid ab illa aut crudeliter fieri aut inique ; potest enim haec adversus privatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam, cuius implacabilis saevitia totiens ipsa funestavit pulvi- naria ? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable