Passage
Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.2.2
lat seneca dialogues stoa008 perseus lat2
Quid cessas ? Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam : " Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam. Ecce eum dolorem illi, quem salvo Caesare accipere maximum poterat, impressisti, et cum bene illum undique circuisses, intellexisti hac parte tantummodo patere ictibus tuis. Quid enim illi aliud faceres ? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable