Passage
Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.3.2
lat seneca dialogues stoa008 perseus lat2
Nihil in illo fuit, quod non libenter adgnosceres. Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est. Ad exemplum se modestiae tuae formaverat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus ; suffecit ille huic sarcinae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable