Passage
Seneca, De Constantia 2.13.3
lat seneca dialogues stoa009 perseus lat2
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint—scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent—et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit. Scit statum eius non magis habere quicquam invidendum quam eius, cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable