LOGOI

Passage

Seneca, De Constantia 2.18.4

lat seneca dialogues stoa009 perseus lat2

At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi; iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutaverat, nec impune cessit primipilari, quod Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.

Provenance