LOGOI

Passage

Seneca, De Constantia 2.8.3

lat seneca dialogues stoa009 perseus lat2

Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam—ab homine me tantum dicere putas ? Ne a fortuna quidem, quae quotiens cum virtute congressa est, numquam par recessit. Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat. Et si fortunae iniurias moderate fert, quanto magis hominum potentium quos scit fortunae manus esse!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable